Glose
Excusso pulvere,etc. Secundum praeceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem.[RAB.]Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicutpulvis quem projicit ventus a facie terrae[Psal. 1.]. Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent.